- CHARACMOBA
- CHARACMOBAvel Molucharax, urbs Palaestinae Ptol.Vide Steph. A'nonnullis Arabiae accensetur. Stephan. Χαράκμωβα πόλις τῆς νυν̑ τρίτης Παλαιςτίηης, ἥν ἀναγράφει Πτολεμαῖος εν γεωτραφικοῖς εν πέμπτῳ βιβλίῳ εν ταῖς Α᾿ραβικαῖς. Characmoba urbs nunc tertiae Palaestinae, quam Ptolemaeus Geographicorum quintô inter Arabicas numerat. Nempe pars Arabiae Petraeae in nomen ac censum tertiae Palaestinae cum tempore concessit: Characomoba autem haud longe a Petra oppido unde Arabiae illi nomen. Alias Μώβου χάραξ, seu coniunctim Μωβουχάραξ: sicut Χαρακςπασίου et Σπασινουχάραξ, inter Tigris et Eulaei fluminum ἐκβολὰς, a Ptolemaeo memoratur. Est autem χάραξ, proprie φρατμὸς, seu πρείφρατμα, vallum seu locus castrorum, quod Latini recentiores Sudatum dixêre: unde plurimis urbibus nomen indi consuevisse, dicemus infra in voce Charax.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.